ACRA Lepte

ACRA Lepte
ACRA Lepte
Drepani sinûs prominentia; in sinu Arabico, in parte Troglodytarum, apud Plinium l. 6. c. 29. Significat autem Graeca vox Α῎κρα, summitatem, eminentiam, sed et portum ut plurimum, naturaleni, sub littorum prominentiis postitum. Unde καταρη̈ὶς ἄκρο. apud Dionysium,
Τλιὸ δὲ μετ᾿ ἀντολιην´ δὲ χελιδονίαι γεγάατι
Τρεῖς νῆσοι μεγάλης παταοη̈ίδος ἔνδοθεν ἄκρης.
Certe promontorii Patarei ex Vereribus nemo meminit, sed portum Patarensem intelligit Dionysius. Scylax, πάταρο πόλις καὶ λ᾿μην. Similiter potum Telmisiensium, Strabo vocat ἄκρον τελμιςςίδα: Idem Scylax, τελμιςςὸς πόλις καὶ λιμην`. Nempe portubus ut et promontoriis sinus siniuntur. Sie Mela, l. 1. c. 15. Sidoeporta et Tauri promontoriô soium Pamphylioe grandem claudit. Sinus Lyciae alter Crago promontorio et Telmissi portu includebatur. Strabo ἄκρον τελμιςςίδα appelat, sub qua portus. Ita et Patara prominentiam aliquam editi litoris habuisse videtur, quae portum essiciebar. Hinc ἄκρον παταρη̈ίδα vocat Dionysius, intra quam Chelidonais ait esse siras. Idem alibi canit, Issici sinus ad Occidentalem terminum esse ἄκρον παταδη̈ίδα,
Σῆμα δ᾿ ἔχει Ζεφύρου παταρη̈ίδα τηλόθεν ἄκρην
Ergo inter illum terminum ad Orientem sitae Chelidoniae, in sinu, qui disterininatur Patarensi portu, ab una parte, ab altera Tauri promontorio quô modô ibi lictus χεῤρονησίζει, ubi sita sunt Patara; in cuius peninsulae extremo Portus Patarorum ἄκρα Dionysio dictus: Quia peninsularum eiusmodi vel littorum χεῤρονγσιζόντων partes extremas in mare exeuntes, etiamsi nullos habeant impositos montes, ἄκρας quoque Graeci vocârunt. Vide Salmas. ad Solin. p 784. et 785. De Acra terroe, mareae argenti ab Agrimensoribus assimilata, infra voce Libra.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • EXUSTA — apud Plin. l. 6. c. 29. A promuntorio Indorum, quod vocatur Lepte Acra, recto cursu praeter Exusta ad Malichu insulam quindecies passuum esse: Graece apud Iubam ἡ Κατακεκαυμένη, Plin. regio Aethiopae est, quae et Διακεκαυ μένη appellata. At Iuba… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”